- CYLLENE
- I.CYLLENEElidis regio in Peloponneso, urbs et navale, Steph.Huc, post Eiran bellô Messeniacô II. a Spartanis captam, et Messenios ab illis subactos, Pylii et Mothonaei, aliique maris accolae classibus se receperunt; et cum iis, qui in Arcadiam profugerant, de novis sedibus communi classe quaerendis consilium iniêrunt. Inde ab Anaxila Rheginorum Tyranno in Italiam accersiti iunxêre illi Ducibus Gorgô (Aristomenis) filiô et Mantidô vires, simulque cum eo Zanclaeos in Sicilia confecerunt, urbem horum agrumque post victoriam sedes nacti, Pausan. l. 4.II.CYLLENEUrbs Elidis, Antravida Nigro.Cum portu satis capaci et commodo, unde Sinui nomen, Plin. l. 4. c. 5. Celebris apud Melam, l. 2. c. 3. Mercurii natalibus, quem tamen alii Cyllenio monti Arcadiae tribuunt. Prope Selleim fluv. est, 9. milliar. ab Araxo promontor. in Austrum, 120. stad. ab Elide Urbe, 200 stadiis a Chelonate promontor. in Boream. Baudrand. Pausan. Arcad. l. 8. Cum Peoponnesus sub Venetorum esset imperio, exiguum oppidum ibi loci fuit; iam vero praeter turrim quandam et murorum rudera passim dispersa nihil superest. Iac. Sponius, Itiner. Part. 2. P. 5.III.CYLLENEab Elato, filio Asani, Arcadiae Regis nomine filiae, pulchritudine ingeniôque praecellentissimae, dictus est mons Arcadiae, in quo Maia a Iove compressa Mercurium peperit. Virg. l. 8. Aen. v. 138.Vobis Mercurius pater est, quem candida MaiaCyilenes geiidô conceptum vertice fudit.Inde Cyllenius a Poetis ponitur pro Mercurio. Ovid. l. 13. Met. v. 146.Est quoque per matrem Cyliemus addita nobisAltera nobilitas. --- ---Lucan. l. 1. v. 662.--- Motuque celer Cyllenius haeret.Mela tamen, l. 2. c. 3. non a monte, sed a Cyllene portu, sive navalibus Eliensium, Mercurrum Cyllenium cognominatum docet, ubi et natum illum arbitratur. Micyll. notis us Ovid. Metamorph. l. 7. Porius ab Hehr. Gap desc: Hebrew quod omnibus modis perseclus esset cunctaque complecteretur, hoc Mercorii epitheron. G. Hornius, Hist. Phil. l. 1. c. 7. Hune velut Deorum apparitorem ἀνεςταλμένον et alte succinctum, delineat Martianus Felix.IV.CYLLENEfilia Menephronis, cum qua pater, ut et cum matre sua Bliade incestu se polliut, in Arcadia; Unde Cyllene mons, secundum quosdam, nomen habet. Alii tamen montem, a Cyllene Elati Arcadis filia, dictum malunt, teste Pausaniâ, l. 8. de quo vide infra. Ovid. l. 7. Met. v. 386.Dextera Cyllene est: in qua cum matre MenephronConcubiturus erat, saevarum more ferarum
Hofmann J. Lexicon universale. 1698.